Centro Studi

CENTRO STUDI - DOPOSCUOLA - LEZIONI PRIVATE - RECUPERO ANNI SCOLASTICI

Cerca nel sito

Antologia della letteratura latina (per autore, in ordine alfabetico).

Sallustio, De coniuratione Catilinae, IV.

Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colundo aut venando, servilibus officiis, intentum aetatem agere; sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, eo magis quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat. Igitur de Catilinae coniuratione, quam verissume potero, paucis absolvam; nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate. De cuius hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam. 

Analisi
Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et 
mihi: dat. pron. (retto da relinquam)
reliquam: agg. "rimanente" regge dativo (mihi)
aetatem: aetas, atis (retto da decrevi)
a re publica procul 
habendam: gerundivo
decrevi, 
non 
fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colundo aut venando, servilibus officiis, intentum aetatem agere; sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, eo magis quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat. Igitur de Catilinae coniuratione, quam verissume potero, paucis absolvam; nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate. De cuius hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam. 
Traduzione
Quando il mio animo trovò quiete da molti miserie e pericoli ... ho stabilito di dover trascorrere il resto della mia vita lontano dalla politica, ... nell'inerzia e nell'inoperosità

Nessun commento:

Posta un commento