Centro Studi

CENTRO STUDI - DOPOSCUOLA - LEZIONI PRIVATE - RECUPERO ANNI SCOLASTICI

Cerca nel sito

Cesare, De bello civili, commento, traduzione e note a cura di V. Contarino, Acireale 2020

LXIV
Prima luce ex superioribus locis, quae Caesaris castris erant coniuncta, cernebatur, equitatus nostri proelio novissimos illorum premi vehementer ac nonnunquam sustinere extremum agmen atque interrumpi, alias inferri signa et universarum cohortium impetu nostros propelli, dein rursus conversos insequi.
Prima: abl. fm. sg. primus, a, um "primo" agg. attr. di luce
luce: abl. sg. lux, lucis "luce" 
ex: prep. c/abl. (superioribus locis) "da" 
superioribus: agg. attr. di locis
locis, 
quae 
Caesaris 
castris 
erant 
coniuncta: coniungo 
cernebatur, 
equitatus 
nostri 
proelio 
novissimos 
illorum 
premi 
vehementer 
ac 
nonnunquam 
sustinere 
extremum 
agmen 
atque 
interrumpi, 
alias 
inferri 
signa 
et 
universarum 
cohortium 
impetu 
nostros 
propelli, 
dein 
rursus 
conversos 
insequi.

Totis vero castris milites circulari et dolere, hostem ex manibus dimitti, bellum necessario longius duci, centuriones tribunosque militum adire atque obsecrare, ut per eos Caesar certior fieret, ne labori suo neu periculo parceret: paratos esse sese, posse et audere ea transire flumen, qua traductus esset equitatus. Quorum studio et vocibus excitatus Caesar, etsi timebat tantae magnitudini fluminis exercitum obicere, conandum tamen atque experiendum iudicat. Itaque infirmiores milites ex omnibus centuriis deligi iubet, quorum aut animus aut vires videbantur sustinere non posse. Hos cum legione una praesidio castris relinquit; reliquas legiones expeditas educit magnoque numero iumentorum in flumine supra atque infra constituto traducit exercitum. Pauci ex his militibus abrepti vi fluminis ab equitatu excipiuntur ac sublevantur; interit tamen nemo. Traducto incolumi exercitu copias instruit triplicemque aciem ducere incipit. Ac tantum fuit in militibus studii, ut milium sex ad iter addito circuitu magnaque ad vadum fluminis mora interposita eos, qui de tertia vigilia exissent, ante horam diei IX consequerentur.

Nessun commento:

Posta un commento